- CONCLAMANDI defunctos ritus
- CONCLAMANDI defunctos ritusoccurrit apud Statium, l. 2. Sylv. 6. cui titul. Epicedion Pileti Ursi. v. 5.----- ----- miserum est primaeva ParentiPignora, surgentesque nefas accendere natos:Durum et deserti, praereptâ coniuge, partemConclamare tori -----Et l. 9. Theb. v. 355.At genitrix coetu glaucarum cincta sororumProtinus icta malô, vitrea de valle solutisExiliit furibunda conus, ac verbere crebrôOraque, pectoraque et viridem scidit horrida vestem,Utque erupit aquis, iterumque iterumque trementiIngeminat, Crenae, sono. nusquam ille -----Duplex autem Conclamatio observata Eruditis. Statim enim cum exspiravit aliquis, sequebatur propinquorum et amicorum eiulatus: uti de Alcestide uxore Admeti, legimus apud Euripidem,Α῎ρ. Βλέψον πρὸς ἡμᾶς, βλέψον. Α᾿λκ. οὐδὲν εἰμ᾿ ἔτι.Α᾿ρ. τί δραῖ; προλείπεις? Α᾿λκ. χαῖρε.Α᾿δ. ἀπωλόμην τάλας.Χορ. Βέβηκεν, οὐκ ἔτ᾿ ἐςὶν Α᾿δμήτου γυνή.Ε᾿υμ. λ᾿´ωμοι τύχας μαῖα δὴ κάτω βέβηκεν.Dein deponebatur humi, et sic deposito lacrimae porro dabantur ac oscula. Atque haec prima erat conclamatio, εἰς οἰμωγήν ἀναβοῆσαι Herodiano, l. 1. Quum postea, diebus aliquot exactis, pararetur pompa funeris, ultimo conclamabatur. Servius ad l. 6. Aen. Servabantur cadavera octo diebus, et calidâ abluebantur: et post ultimam conclamationem comburebantur. Atque haec conclamatio sollennis erat, et mater crine solutô exigebat ad saevos famularum brachia planctus, Lucan. l. 2. v. 21. Tandem igni impositus deflebatur, ac defletus dicebatur, quod cum Conclamatus non confundendum. Desid. Herald. ad Arnob. l. 5. Hinc itaque Conclamatio, velut consummatio luctus est, de qua vide porro Kirchmannum, de Funeribus Rom. l. 1. c. 13. et hîc passim, inprimis supra, ubi de Cadaverum cura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.